Iuvenalis
Satira 4

e-lectorum in usum edidit
Michael Hendry 2005

 Index Satirarum 
 De Codicibus 

 
  Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus
  ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum
  a uitiis, aegrae solaque libidine fortes
  deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter.
5 quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
  porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra,
  iugera quot uicina foro, quas emerit aedes?
  nemo malus felix, minime corruptor et idem     8 damnauit Jahn ||
  incestus, cum quo nuper uittata iacebat
10 sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos.
  sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter
  si fecisset idem caderet sub iudice morum;
  nam, quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
  Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
15 crimine persona est? mullum sex milibus emit,
  aequantem sane paribus sestertia libris,
  ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
  consilium laudo artificis, si munere tanto
  praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
20 est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
  quae uehitur clauso latis specularibus antro.
  nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus
  quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu,
  succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
25 hoc pretio squamas? potuit fortasse minoris   25 squamas Dorleans : squamae Ω ||
  piscator quam piscis emi; prouincia tanti
  uendit agros, sed maiores Apulia uendit.
  qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
  induperatorem, cum tot sestertia, partem
30 exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
  purpureus magni ructarit scurra Palati,
  iam princeps equitum, magna qui uoce solebat
  uendere municipes fracta de merce siluros?
  Incipe, Calliope. licet et considere: non est
35 cantandum, res uera agitur. narrate, puellae
  Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.
  Cum iam semianimum laceraret Flauius orbem
  ultimus et caluo seruiret Roma Neroni,
  incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
  impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis
  quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
  solibus effundit torrentis ad ostia Ponti   43 torrentis PSRVΣ : torpentis Φ ||
  desidia tardos et longo frigore pingues.
45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister
  pontifici summo. quis enim proponere talem
  aut emere auderet, cum plena et litora multo
  delatore forent? dispersae protinus algae   48 dispersae Nisbet : dispersi Ω ||
  inquisitores agerent cum remige nudo,
50 non dubitaturi fugitiuum dicere piscem
  depastumque diu uiuaria Caesaris, unde   51 unde Courtney : inde Ω ||
  elapsum ueterem ad dominum debere reuerti.
  si quid Palfurio, si credimus Armillato,
  quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
55 res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
  ne pereat. iam letifero cedente pruinis
  autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
  stridebat deformis hiems praedamque recentem
  seruabat; tamen hic properat, uelut urgeat auster.
60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat
  ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  obstitit intranti miratrix turba parumper.
  ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae;
  exclusi spectant admissa obsonia patres.
65 itur ad Atriden. tum Picens ‘accipe’ dixit
  ‘priuatis maiora focis. genialis agatur
  iste dies. propera stomachum laxare sagina
  et tua seruatum consume in saecula rhombum.
  ipse capi uoluit.’ quid apertius? et tamen illi
70 surgebant cristae. nihil est quod credere de se
  non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  sed deerat pisci patinae mensura. uocantur
  ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  in quorum facie miserae magnaeque sedebat
75 pallor amicitiae. primus clamante Liburno
  ‘currite, iam sedit’ rapta properabat abolla
  Pegasus, attonitae positus modo uilicus Vrbi.
  anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque   78 damnavit Heinrich ||
  interpres legum sanctissimus omnia, quamuis   79 quamuis temptaui : quamquam VΦς : quamque PRK : quippe Housman : tamquam Axelson ||
80 temporibus diris, tractanda putabat inermi
  iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,
  cuius erant mores qualis facundia, mite
  ingenium. maria ac terras populosque regenti
  quis comes utilior, si clade et peste sub illa
85 saeuitiam damnare et honestum adferre liceret
  consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,
  cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso
  uere locuturi fatum pendebat amici?
  ille igitur numquam derexit bracchia contra
90 torrentem, nec ciuis erat qui libera posset
  uerba animi proferre et uitam inpendere uero.
  sic multas hiemes atque octogensima uidit
  solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  proximus eiusdem properabat Acilius aeui
95 cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret
  et domini gladiis tam festinata; sed olim
  prodigio par est in nobilitate senectus,
  unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
100 figebat Numidas Albana nudus harena
  uenator. quis enim iam non intellegat artes
  patricias? quis priscum illud miratur acumen,
  Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  nec melior uultu quamuis ignobilis ibat
105 Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,
  et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  Montani quoque uenter adest abdomine tardus,
  et matutino sudans Crispinus amomo
  quantum uix redolent duo funera, saeuior illo
110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis
  Fuscus marmorea meditatus proelia uilla,
  et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
  qui numquam uisae flagrabat amore puellae,
115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  caecus adulator dirusque a ponte satelles, 116 delevit Courtney ||
  dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
  blandaque deuexae iactaret basia raedae.
  nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
120 in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat
  belua. sic pugnos Cilicis laudabat et ictus 121 pugnos Scholte : punctus Nisbet : pugnas Ω ||
  et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.
  non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
  percussus, Bellona, tuo diuinat et ‘ingens
125 omen habes’ inquit ‘magni clarique triumphi.
  regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis
  erectas in terga sudes?’ hoc defuit unum 128 in Ω : per Housman ||
  Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
130 ‘quidnam igitur censes? conciditur?’ ‘absit ab illo
  dedecus hoc’ Montanus ait, ‘testa alta paretur
  quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
  debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
  argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
135 tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  uicit digna uiro sententia. nouerat ille
  luxuriam imperii ueterem noctesque Neronis
  iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  arderet. nulli maior fuit usus edendi
140 tempestate mea: Circeis nata forent an
  Lucrinum ad stagnum Rutupinoue edita fundo 141 stagnum Coleman : saxum Ω ||
  ostrea callebat primo deprendere morsu,
  et semel aspecti litus dicebat echini. 143 semel Ω : simul Pricaeus, Scholte ||
  surgitur et misso proceres exire iubentur
145 consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  traxerat attonitos et festinare coactos,
  tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris
  dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis
  anxia praecipiti uenisset epistula pinna.
150 atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  tempora saeuitiae, claras quibus abstulit Vrbi
  inlustresque animas inpune et uindice nullo.
  sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.